monumenta.ch > Augustinus > 80 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 27, 4
Da illis secundum opera ipsorum: da illis secundum opera ipsorum, quia hoc iustum est. Et secundum malignitatem affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis. Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant, voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat.